- LIGNARIA Negotiatio
- LIGNARIA Negotiatiocuius meminit Capitolin. in Pertin. Imp. Ei pater Helvius Successus fuit, qui filio nomen ex continuatione Lignariae negotiationis, quod pertinaciter eam vem gereret, imposuisse fertur; infra Coctilicia dicitur, Pater eius tabernam coctiliciam in Liguria exercuerat: quae viz. non circa quaevis ligna, sed circa coctilia, quae Graecis ἄκαπνα, versabatur. Vide Casaub. et Salmas. ad l. nec non supra, ubi de Lignis Acapnis, et Coctilibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.